- TENDERE
- TENDEREapud Romanos dicti sunt Duces et exercitus, ubi castra essent metati, quod ibi tentoria explicarent, vel in tentoriis subsisterent. Sueton. in Galba, c. 12. Cobors Germanorum iuxta hortos tendebat. Tacitus, l. 13. Annal. c. 36. Milites tendere omnes extra vallum iussit. Virgil. l. 2. Aen. v. 29.——— hîc saevus tendebat Achilles etc.Sicque tendentes reponit Palmerius, ad Salustium, p. 520. pro tentoria figentes, vocabulum esse Numidarum addens. Contra praetendere dicebatur de illis praesidiis militum, quae ante iustum exercitum aut pro coeteris excubabant: quam in rem plurima congessit Gronov. Observat. in Eccl. Script. c. 2. Hinc recentioribus Tenda, tabernaculum est, seu tentorium. Tudebodus, Hist. Hierosolym. l. 2. Et in nostras laxatis fiaenis concurrerunt tendas. Hodieque Tente Gallis, et Tendae Hispanis, sed his proprie stationem notat, seu Officinam, in Foro, aut locis publicis, expondendis et vendendis mercibus, erectam. Car. du Fresne Glossar. De reliquis verbi significatis, vide Barthium, Animadvers. ad Statium passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.